

Prophetia Jeremiae*
Caput 32: Versus 33
Et verterunt ad me terga.Unde alibi:Vertunt contra me scapulam recedentem[Zach. 7.]. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem.Cum docerem eos.Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quae recta sunt.